Skip to Content

Atalanta Fugiens

  • Atalanta Fleeing

  • 1618
Engraved title page from Michael Maier's Atalanta Fugiens
Emblema I. Portavit eum ventus in ventre suo.
Emblema II. Nutrix ejus terra est.
Emblema III. Vade ad mulierem lavantem pannos, tu fac similiter.
Emblema IV. Conjunge fratrem cum sorore & propina illis poculum amoris.
Emblema V. Appone mulieri super mammas bufonem, ut ablactet eum, & moriatur mulier, sitque bufo grossus de lacte.
Emblema VI. Seminate aurum vestrum in terram albam foliatam.
Emblema VII. Fit pullus à nido volans, qui iterùm cadit in nidum.
Emblema VIII. Accipe ovum & igneo percute gladio.
Emblema IX. Arborem cum fene conclude in rorida domo, & comedens de fructu ejus fiet juvenis.
Emblema X. Da ignem igni, Mercurium Mercurio, & sufficit tibi.
Emblema XI. Dealbate Latonam & rumpite libros.
Emblema XII. Lapis, quem Saturnus, pro Jove filio devoratum, evomuit, Pro monumento in Helicone mortalibus. est positus.
Emblema XIII. Æs Philosophorum hydropicum est, & vult lavari septies in fluvio, ut Naaman leprosus in Jordane.
Emblema XIV. Hic est Draco caudam suam devorans.
Emblema XV. Opus figuli, consistens in sicco & humido, te doceat.
Emblema XVI. Hic leo, quas plumas non habet, alter habet.
Emblema XVII. Orbita quadruplex hoc regit ignis opus.
Emblema XVIII. Ignire ignis amat, non aurificare, sed aurum.
Emblema XIX. Si de quattuor unum Occidas, subitò mortuus omnis erit.
Emblema XX. Naturam natura docet, debellet ut ignem.
Emblema XXI. Fac ex mare & fœmina circulum, inde quadrangulum, hinc triangulum, fac circulum & habebis lap. Philosophorum.
Emblema XXII. Plumbo habito candido fac opus mulierum, hoc est, COQUE.
Emblema XXIII. Aurum pluit, dum nascitur Pallas Rhodi, & Sol concumbit Veneri.
Emblema XXIV. Regem lupus voravit & vitae crematus reddidit.
Emblema XXV. DRACO non moritur, nisi cum fratre & sorore sua interficiatur, qui sunt Sol & Luna.
Emblema XXVI. Sapientiæ humanæ fructus Lignum vitae est.
Emblema XXVII. Qui Rosarium intrare conatur Philosophicum absque clave, assimilatur homini ambulare volenti absque pedibus.
Emblema XXVIII. Rex balneatur in Laconico sedens, Atrâque bile liberatur à Pharut.
Emblema XXIX. Ut Salamandra vivit igne sic lapis.
Emblema XXX. Sol indiget lunâ, ut gallus gallinâ.
Emblema XXXI. Rex natans in mari, clamans altâ voce: Qui me eripiet, ingens præmium habebit.
Emblema XXXII. Corallus sub aquis ut crescit & aëre induratur, sic lapis.
Emblema XXXIII. Hermaphroditus mortuo similis, in tenebris jacens, igne indiget.
Emblema XXXIV. In balneis concipitur, & in aëre nascitur, rubeus verò factus graditur super aquas.
Emblema XXXV. Ceres Triptolemum, Thetis Achillem, ut sub igne morari assuefecit, sic artifex lapidem.
Emblema XXXVI. Lapis projectus est in terras, & in montibus exaltatus, & in aëre habitat, & in flumine pascitur, id est, Mercurius.
Emblema XXXVII. Tria sufficiunt ad magisterium, fumus albus, hoc est, aqua, leo viridis, id est, æs Hermetis, & aqua fœtida.
Emblema XXXVIII. Rebis, ut Hermaphroditus, nascitur ex duobus montibus, Mercurii & Veneris.
Emblema XXXIX. Oedypus Sphynge superata & trucidato Lajo patre matrem ducit in uxorem.
Emblema XL. Ex duabus aquis, fac unam, & erit aqua sanctitatis.
Emblema XLI. Adonis ab apro occiditur, cui Venus accurrens tinxit Rosas sanguine.
Emblema XLII. In Chymicis versanti Natura, Ratio, Experientia & lectio, sint Dux, scipio, perspicilia & lampas.
Emblema XLIII. Audi loquacem vulturem, qui neutiquam te decipit.
Emblema LXIV [XLIV]. Dolo Typhon Osyridem trucidat, artusque illius Hinc inde dissipat, sed hos collegit Isis inclyta.
Emblema XLV. Sol et ejus umbra perficiunt opus.
Emblema XLVI. Aquilae duæ, una ab ortu, altera ab occasu conveniunt.
Emblema XLVII. Lupus ab Oriente & Canis ab Occidente venientes se invicem momorderunt.
Emblema XLVIII. Rex ab aquis potatis morbum, à medicis curatus sanitatem obtinet.
Emblema XLIX. Infans Philosophicus tres agnoscit patres, ut Orion.
Emblema L. Draco mulierem, & hæc illum interimit, simulque sanguine perfunduntur.